Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
Hungarum, a Turcis captum per eos ad Tartaros hosce (nimirum occidentales, Volgam accolentes) venum datum pervenisse. Retulitille, se in patriam evectum esse; reperisse se ibidem homines eodem, quo Hungari, utentes idiomate, planeque eos, a quibus Hungari quondam processisse videantur." Narrat. Hist. 1. c. „Hungaros antiquitus solo Magyarorum nomine dictos fuisse , argumento est , quod hodie adhuc ex sanguine Hungarorum haereditatemsuam in Scythia incolentes non aliter, quam Magyari patriae appeliationem lauditant. — Quae de egressu eorum in Pannoniam narrantur, ea agnoscunt quidem; sed iam pridem familias iilas vel in proeliis, vel aliis casibus, a tot seculis, in semine defecisse credunt." Apud Cseles. Gobellinus „Hungariam nonnulli quasi Hunnariam et Hungaros pro Hunis dictos putant; tamquam Hunnorum reliquiae ad aetatem nostram perduraverint. Nos compertum habemus, ultra Tanaim in Asiatica Scythia , populos usque hodie reperiri, qui Hungari appellantur. Illi parentes se horum dicunt. 4' 1. c. Heberstein: Jugaria seu Juhra, ut Rutheni per aspirationem pronunciant, hoc est Juhariaex qua olim Hungari progressi Pannoniam occuparunt." 1. c. EpiscopusSebastianus Glauinik: unde Hungari prodierint, raihi proficiscenti in Moscoviam — Szeiepcsenyi et Nadasdy in commissis dederunt. Quod et intus indagaui et veni in cognitionem, quod ex Provincia Jugaria, quae magno Duci Moscoviae paret, exiverint; sed loquuntur lingva abstrusa." Inter Mss.jHevenesiana Tomo V. Cf.