Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

habito inter se consilio, ut a natali solo discederent ad occupandas sibi terras, quas incolere possent, armis et bello quaerere non cessarent Anno igitur Dominicae incarnationis DCCCLXXXIY. si­cut in annalibus continetur chronicis, septem prin­cipales personae, quae Hetumoger vocantur, egressi sunt de terra Scythica versus occidentem. Inter quos Almus Dux, una cum vxore sua et fdio suo Arpad, nec non cum multitudine magna populo­rum, non numerata foederatorum, de eadem re­gione egressus est. Venientes autem dies plurimos per deserta loca et fluvium Etyl super Tulbou (utribus) sedentes ritu paganismo transnatauerunt, et nunquam viam civitatis vel habitacuii invene­runt, nec iabores hominum comederunt, ut mos erat eorum , sed carnibus et piscibus vescebantur , donec in Rusciam, quae Susudal vocatur, vene­runt. Et iuvenes eorum fere cottidie erant in ve­natione. Postquam autem ad parles Ruthenorum venerunt sine aliqua contradictione usque ad Ci­vitatem Kyew (Kiov) transierunt." etc. Cap. V. VII. VIII. Simon d e Keza: DCCCLXXII. (in Ms. DCCCLXXVIII.) anno ab Inearnatione Jesu Christi Huni, sive Hungari, denuo ingressi Pan­noniam, transiverunt per regna Bessorum, Albo­rum Cumanorum et civitatem Kyo, et deinde in fluvio Hung vocato, ubi castrum fundavere, rese­derunt" Edit. Vien. L. II, c. I. p. 5. 6. Chronicon Thuroczii: Anno ab Incarna­tioneD. J. Ch. septingentesimo quadragesimoquarto (inMs. DCCCLXXIV) vulgariter Magyari (Ms. Mo­gori) latine vero Hungari, denuo ingressi sunt Pannoniam. Transeuntes per regnum Bessorum , Alborum Cumanorum, Susdaliam, et Civitatern

Next

/
Oldalképek
Tartalom