Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Heineggius cum Comite Kohario, gentili nostro, Hungariam pervagatus , claustris his perlustratis de­scriptisque cognatos nostros dicit, Ingusios no­iuine : quos item celeberr. Pallas B a d i 11 o s nomi­nat$ sunt horum Magyarorum posteri. Horum par­tem in Chrymaea consedisse signiiicavit laudatus Samuel Turkolyi, dicens: „Quemadmodum Chronica habent anno 745. inultos revertisse in Scythiam ; hi in Chiro, Chirmenses inter Tartaros , consederint; ubi septem Hungarici idiomatis pagos, sub prote­ctione Chani constitutos, ipse adii; sed regnum eius­modi, in quo idioma Hungaricum vigeret, praeter regnum Hungariae, nunquam inveni. 4' L. c. §. 23. Auspicatissima seculo nono fuerat Ugorurn Nigrorum, Magyarorum nostra­tium, emigratio testibus quam plurimis: Seculo IX. Constantinus Porphyrogenneta, postquam avitas Magyarorum sedes inter fluvios Atil et Jaik insinuasset: „Turcorum gens, ait, olim prope Chazariam habitabat in loco, cui cognomen Lebedias. In hoc autem loco fluit amnis Chid­mas, qui etiam Chyngulus cognominatur, et est urbs Sarcel. — A Danubio autem fluvio ad laudatam urbemSarcel usque iter est dierum sexaginta; in­teriacent vero complures fluvii, quorum maximi sunt duo: nimirum Danastris etDanapris, reliqui vero suntSyngul (rectius I ngul), Hybul, Almatae, Cuphis, et Bogu, aliique quam plurimi. — Habi­tarunt autem ibi cum Chazaris annos tres. Pa­zinacitae vero, qui Kangar olim cognominaban­tur (nam hoc nomen Kangar apud ipsos nobilitatem ac fortitudinem significat) armis contra Chazaros (rectius Mazaros Ugoriae) sumtis victi , terram suam deserere, et Turcorum regionem incolere coacti fuerant. Bello autem inter Turcos et Paczi* nacitas, Turcorum exercitus devictus fuit, atque in partes duas divisus, et earum una quidem, 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom