Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Martious Csele*: „Anno 1695. die octava Aprilis locutus sum cum quodam Eremita Armeno, JosepKo nuncupato, qui refert, apud Turcas se audivisse de Hungaria minore, et de Hungaria ma­jore: illam vocans Otto Magyar, hanc Vas Magyar." In excerptis tabularii Yaticani, quae Archivo Universitatis regiae conduntur. Parmios, modernos Permienses, orginariis Uralii ac­colis accensendos addubito ; quos Chalchondylas aper­te Sartnatas profitetur. „Permii versus Boreamsupra Sarniafas morantur; Sarmatis trans Volgam finitimi sunt, eius lingvae utentes commercio. Permios fe­runt gentem esse antiquissimam, venationibusque vivunt. 4' Chalcochondylas pag. 17 edit, Paris. — Gen­tes Tartarorum, Mongolum, ac Kirgisiorum regiones Ural primitus accoluisse, nullum est vestigium ; quin diversas habuisse sedes, consensu testimoniorum comperimus. §. 13. Planitiem late patentissimam, quae re­gione Ural meridiana attingitur Thyssagetas, Massa­geta^, Dihas, ?c Issedones obtinuisse, memorant Scriptores vetusti. Fuerant Thjssagetae occasum versus Jvrcarum vicini: ,,Post hanc solitudinem declinantem magis ad ventum subsolanum, inco­lunt Thjssagetae, natio copiosa et propria , etevenatu victitans" ait IIerodotu«, IV 22. ,,Juxta Gelonon, Budinorum urbem , Tyssagetae, Jjrcae­que vastas silvas oceupant, alunturque venando. Tutn continuis rupibus late aspera et deserta regio ad Arimphaeos usque permittitur," Cf. Plinii Thyssagetas 1. IV. 22. Massagetae terras a Sogdania boreatn orientalem versus habitarunt: gens praepotens vicinjs Nomadibus pulsis, ad pa­ludemque Maeotidem commigrantibus, Scytharum occidentaliuni ortui ansam dedi'. Herodot. 1 201. Plinius VI. 17. Strabo XI. p. 349. 352- Dionysius V. 738.Diodor.Sic. II. 43. Ammian. Marc. XXII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom