Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
Ungariae, ad exquirendos priores, a quibu9 ipsi descenderunt, missus nesciens qualiter posset habere recessum, factus est serviens unius Sarraceni Sacerdotis, et vxoris eius, qui in magnam Bulgariam profecturus erat, quo et pariter pervenerunt. £st vero magna Bulgaria regnum magnum et potens, habens opulentas civitates. — In una magna eiusdem provinciae civitate — frater unam Mulierem Ungaricam invenit, quae de terra illa, quam haueret, ad partes illas tradita fuit viro. Illa docuit fratrem vias, per quas esset iturus; asserens, quod ad duas diaetas ipsos posset Ungaros, quos quaerebat, procul dubio invenire. Quod et factum est,* invenit enim eos juxta flu* vium magnum Ethii. — Gens Tartarorum vicina est eis. Cum igitur vellet reverti, docuerunt eum iidem Ungari aliam viam, per quam posset tutius pervenire. — In redeundo de praedicta Ungaria transivit in fluvio regnum Morduanorum , quindecim diebus per Rutheniam, et Poloniam eques." E Mss. Codice Vaticano , per Inn. Desericium exscriptum. De Initiis et Majoribus Unga-» rorum p. 170. sqq. Seculo XIII. medio: „Terra, inquit, Joannes a Plano Carpini, ab Innocentio IV. PP. ad Tataros, qui Iiungariam destruxerant, missus 1256. „Terra Tartarorum (Mongulum) positam habet ab oriente terram Kitayorum (Sinensium) et etiam Solango* rum (Buchariam magnam), a meridie sunt Saracenorum (ad Altay aTurcis ademta) inter occidentem ct meridiem Hugrorum (Turchestan ?) Ab occidente provincia Naymanorum, ab aquilone mari Oceano circumdatur. Iidem Tartaro-Mongo» les vicerunt Morduanos, inde procedentes, Bilerop, id est Bulgariam magnam, et Kergis, et Bascart,