Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
losa , et inaquosa ripas lambens calcarias albo tingitur coiore, inde nomen Bjelaja, ac Tartarico-Turcicum: Ak-Idel; Ufam in Karatau lacu quodam ortum ac segniter fluentem ad urbem cognominem assequitur; mox etiam Diomam haurit, atque in fluvium Kama, qui in Volgam supra Bolgari ostiat, exoneratur. Piscibus minus quam Ural foecundus. V. Schnitzler, la Russie, la Pologne, et la Finlande, tableau stat. geogr. et hist. Paris 1835. 8. p. 705. Russlands Wasserverbindungen, p. 144. 114. Falk, topographische Beitrage I. p. 171. Lepechin, Tagebuch einer Reise durch verschiedene Provinzen des Russischen Reiches. Leipzig 1779. 8, p. 71. et praeiaudati. §. 9. Quae ab aquilonari-oriente funduntur, in fluvium Irtisch commeant; Irtisch Tataris Irtisch Jelga , alias Ertschis 5 ex alpibus Altay "(Altag) scaturit septem fontibus sub48-o latitudinis gradu non procul ab Obii fluminis ortu ( Fuit regio haec Turcorum Seculo VI-o sede celebris, nunc Sinensium imperio subdita) Lento gressu , humilibusque ripis in lacum Nor-Zai-San diffunditur ; mox cum Altaianis alpibus superandis luctatur, deserta Kirgischia invadit, boreamque versus flectitur. Ad Baty ditionem subit Russicam, atque Occasum petit; alveo hucdum exili; amnibus Buchtarma, Konda et Omsk receptis tumescit; orientem versus volvitur, fluviis Oska et Uva auctus ad flumen Tobol quoque, prope cognominem Sibiriae Metropolim, hauriendum occasum versus festinat; fluminibus Ischim et Wagai auctus cum Obio flumine sub sexagesimo latitudinis gradu unitur ; quocum ad Urbem Narym occasum borealem quaerit, fluviis Jam et Bresow dilatatus , complures format insuhis, ac in canales duos