Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
bus octavis eodem Georgio personaliter, pro predictis vero dominabus predicto Matliya de Mybalkfoulva coram nobis comparentibus, quamvis idem Georgius in predictis quarta filiali et dote ac rebus perapliernalibus eisdem dominabus se non teneri dixerit et allegaverit et ad hoc probandum qnoddam privilegium excellentissimi Principis condam Domini Ladislai Hungarie regis illustris coram nobis exhibuerit et in ipso privilegio manifeste apparuerit, quod Paulus Plebanus de Apoldyo et predictus Poka, frater eius tunc innobiles et inpossessionati predictam possessionein Pokafolva, que tunc Ladnuk et Kissebbkerethnuk vocabatur pro meritoriis servitiis eorum ipsis et ipsorum heredibus ex donatione et collatione predicti domini Ladislai regis perpetualiter obtinuerint et licet nomen predicti Phylippi fratris eorundem Pauli Plebani et Poka dicto privilegio insertum non fuerit, tamen quia ipse Georgius, filius Busow, hoc, quod medietas dicte possessionis ipsum Paulum Plebanum tangens ex donatione et commissione eiusdem Pauli Plebani solum et in solidum ad ipsum Poka, avum suum, remanserat et devoluta exstitit, nec per litteras et instrumenta nec etiam per aliquam efficacem racionern probare et decJarare potuit; ideo nobis et iudicibus nobilium ac universis nobilibus regni nobiscum tunc pro tribunali sedentibus expresse videbatur et visum fuit determinare , quod eadem medietas prefate possessionis ipsum Paulum Plebanum tangens, ab eodem Paulo Plebano moriente ratione fraternitatis eidem Poka et Philippo fratribus suis communiter videlicet ad ipsum Phylippum eodem modo sicut ad ipsum Poka remanere debebat, ac diu remansisset et devoluta exstitisset et sic prefate domine