Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

nalium diversis prorogalionum caulelis et terminis intervenientibus ad praesentes octauas Epiphania­rum Domini proxime praeteritas dilalive deven­ta exstitisset. Tandem ipsis octavis occurrentibus Magister Petrus, dictus Chirke, personaliter ab vna, parte vero ex altera Magister Petrus, filius Nicolai praenotati, Magistri Petrus, fdius Nico­lai , quondam Yaivodae, et Laurentius de Vi­tez, ac Demetrius de Berthold pro se persona­liter pro alys vero praedictis cum Procuratoriis Litteris Conventus de Jasso in nostram Judiciari­am conveniendo praesentiam, Litteras praelibati Capituli AgriensiSj super praemissis rescriptiona­les utrinque Nobis praesentarunt declarantes inter cetera. Quod in praedictis Octavis festi B. Geor­gii Martyris praefatus Magister Petrus dictus Chir­ke, tredecim personas de dicta generatione Abba infrascriptas pro suis testibus in praesentiam Eius­dem Capituli Agriensis adduxisset. Ex quibus Mi­chael filius Petri, filii Petri de Surdok, et de Li­pold tacto Codice S. Evangelii, de dicenda veri­tate, ad fldem suam Deo debitam , fidelitatemque Domino noslro Regi ? et Sacrae Coronae Regiae observandam dixisset, quod ipse hoc bene sciret, quod Magister Petrus dictus Chirke, cum eodem Doininico filio Lach in una fuisset proxima Linea generationis, et a primo stipite propaginis et Pro­tavo ortum suae duxisset nativitatis. Hoc vero quod dictus Thomas filius Stephani, filii Isaac fdii David, filii ipsius Abba, memoratus vero Do­minicus, filii Lach, filii Nicolai , filii praescripti Abba fuissent, et extitissent, a dictis Avo et Pa­tre suis ac Joanne filio Petenz , et quondam ab eodem Nicolao Vaivoda se audivisse retullisset — praenotato — — — Alii vero XII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom