Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
ipsas partes inibi producendis , cxhibenda producere teneantur. Quibus productis et exhibitis ac earumdem ibidem revisis continentiis, si eaedem partes, per ordinationem proborum et Nobilium virorum eorundem concordare possint, bene quidem alioquin ipsum Capit. Scepusiense, praedictas litteras per ipsas partes inibi exhibitas , tenore earundem, in ipsorum Litteris inseri facere teneatur, eo non praetermisso , quod si qua partium aliquas litteras factum dictarum Possessionum tangentes termino in praefixo coram iam dicto Capitulo Scepusiensi non exhibucrit , ex tunc tales Litterae inibi non exhibitae, vanae, cassae, atque viribus deinceps habeantur cariturae. Et amplius plures Litteras Eedem partes in praemissis contra sese exhibere non possent in hac causa; et tandem praemissas Earundem litteras tunc coram ipso Capitulo exhibitas, in eisdem Octavis Festi B. Michaelis Archangeli, coram eodem Domino, Emerico Palatino exhibere in specie teneantur. A quibus quidem Octavis Festi B. Michaelis Archange— Ji, dum praemissa Instumentalis exliibitio inter ipsas partes iuxta continentiam Litterarum dicti Domini Emerici Palatini prorogatoriarum, de earundem parlium voluntate, ad Octavas Festi Epiphaniarum Domini devente exstitissent, denique ipsis octavis occurrentibus praelibatus Magister Petrus, dictus Cliirke personaliter ab vna, item praefati Magister Petrus, filius quondam Nicolai Vaiuodae de Gogy, et Laurentius de Vitez, Demetrius et Simon pro se personaliter, pro aliis vero praedictis excepto Ladislao, filio Petri, puero praelibali Simon, et Petrus cum procuratoriis literis Vaciensis et Scepusiensis Capitulorum ab altera parte, coram eodem Domino Emerico Palatino constituti^