Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

• Jacobus Magnus pro praedicto Petro dicto Chirke cum literis procuratoriis dicti Conventus, in eius­dem Domini Ladislai Palatini veniendo praesenti­am, exhibitione literarum eiusdem Conventus prae­notatos Nobiles super Possessionibus Szent Ke­rezt et Chrapko vocatis quemlibet eorum in portio­ne sua ac omnia praemissa observando , quod eundem Magistrum Pctrum ad ipsas Octavas per Aegidium de Huczka eiusdem Dni Ladislai Pala­tini et fralrem Petrum, ipsius eiusdem Conventus homines , in eiusdem D. Ladislai Palatini prae­sentiam evocatos fuisse Comprobans ipse Magister Petrus super praemissis discussionem et finem de­bitum recepturus, ac dictis Judiciis, quibus modo prehabito exstitissent aggravati, ex parte eorundem Nobilium iustitiae medeJam per ipsum Dominum Ladislaum Palatinum petiisset elargiri. Quibus perceptis Georgius filius Vach et Ladislaus filius Dionisii pro praedictis Laurentio de vitez et filiis Pethencz, Demetrio et Simone, ac Petro filio Ni­colai Vaivodae , et Bartholomaeo cum procurato­riis litteris Capit. Ecclesiae Scepusiensis, in eius­dem Dni Ladislai Palatini praesentiam , annotatis Petro filio Michaelis, et Joanne filio Nicolai non venientibus, nec mittentibus , sese amplius aggra­vari permittentibus, in ipsius Domini Ladislai Pa­latini praesentia adhaerendo respondissent ex ad­verso in liunc modum : Quod de praedictis Pos­sessionibus Szent Kereszt, et Chrapko, ipsi Ma­gistro Petro nulla portio deberet provenire, et in eodem iidem Nobiles eflicacia haberent Instrumen­ta, in Termino comprobare per ipsum Dominum Ladislaum Paiatinum, ipsis dando exhibenda, Un­de idem Dominus Ladislaus Palatinus his perce­ptis una cum Regni Nobilibus secum tunc adiudi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom