Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
care. Quibus revisis quia de aetate ipsius Bartholomei 6idem Dom. Palatino per praesentatas non constitisset, et sic absque visa aetate ipsius Bartholomaei in praemissis per iudiciarium processum idem Dominus Palatinus quoquo modo procedere non potuisset , ideo discussionem ipsius causae ad Octavas festi Pentecostes ipso Magistro Petro filio Nicolai Vaivodae mediantibus Litteris Eiusdem Domini Ladislai Palatini evocatoriis, porro eiusdem et dicti Capituli homines iterato ad praemissa evocati etiam cum eodem ad easdem Octavas festi Pentecostes tunc venturi. Idem Dominus Ladislaus Palatinus eo modo duxisset prorogandam, Quod idem Bartholomaeus personaliter una cum dictis aliis nobilibus in causam attractis, similitcr in eisdem Octavis coram eodem Pomino Ladislao Palatino comparere tenerentur. Hoc etiam declarato, quod si praefatus Bartholomaeus et alii nobiles in causam attracti , similiter in praefixo termino in sua praesentia praevia ratione convenirent , bene quidem alioquin non obstante unius vel duorum vel trium seu quatuor dictorum in causam attractorum absentia inter eos, qui tunc ex ipsis praetextu causae auditae, coram eodem Domino Ladislao Palatino comparuerint, Judicium finale faciet idem Dominus Ladislaus Palatinus, prout dictaret ordo Juris. Quia autem idem Laurentius de Vitez Judicium unius marcae ex parte sui tunc prefato Petro Actori cum dupplo persolvere debente non persolvisset: Ideo Octavis in eisdem cum duplo persolvere teneretur coramDomino Ladislao Palatino praenotato. A quibus quidem Oclavis ipsa causa inter praedictos Actores Laurentium filium Pethencz, Demetrium et Simonem, Pelrum, filium Michaelis, Joannem filium