Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
ipsi Magister Petrus et sui fratres eidem Stephano persoluere vel vineam alias consimilem et equalis estimationis eidem Stephano emere teneantur, hoc tamen declarato, quod quia nunc idem Magister in promptis denariis tradidisset, quos idem Stephanus se plenarie recepisse asserebat, ideo dicti decem floreni in estimationem dicte vinee in dicta Gyugh nunc per ipsumStephanum eidem Magistro Petro et suis fratribus — — — annotatus eundem Stephanum, filium Herbordi, in processu litis, super facto predictarum possessionum et possessionariarum portionum per annotatum Stepha-» num dictum Messer mote vsque ad finalem determinationem eiusdem — — — — assumpsisset et assuinpsit nostri in presentia prout predicti Stephanus, filius Herbordi, et Magister Petrus personali astantia sponie assumpserunt coram nobis. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam — — — authentici sigilli nostri munimine roboratas eisdem Petro et suis fratribus duximus concedendas. Datum in Wissegrad sabbatho proximo ante Dominicam Reminiscere, anno Domini MCCCLXX. septimo. L. S. pendentis. E membrana origin. in medio laeerata et obliterata coll. Nic. Jankoyics. CCX-LIV. Nicolaus de Gara Palatinus longam Magistri Petri de Czirke litem decidit. A» 1377. Nos Nicolaus de Gara, Regni Hungariae Palatinus et Judex Cumanorum Memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit universis. Quod Magister Petrus, dictus Czirke, de Ida, personaliter iuxta continentiam litterarum, Domini Ladisiai Ducis, pridem similiter Regni Hungariae Palatini, prorogatoiiarum , et