Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
exsurgendo, responderat eo modo, quod ipse de possessionaria portione ipsius Andtee in dieta diuisione eidem cessa nicliil occupasset, sed ipsam diuisionem possessionariam, prout inter eos mediantibus dictis literalibus instrumentis habita extitisset, obseruare presto esset et paratus, et ibidem quasdam literas patentes Dom. Nicolai Konth, pridem regni Hungarie Palatini, quinto die congregationis sue generalis vniuersitati Nobilium Comitatus de Barania feria secunda proxima post festum Sancte Trinitatis in anno Domini M. CCC. LX. quinto preteritum prope villam Nogfalu celebrata, emanatas, nobis presentarat. In quibus comperieramus inter cetera, quod Dominicus, filius Johannis de Mosgow, pro se personaliter et pro Stephano et Jacobo, filiis suis, sicut dixisset, pueris nondum ad etatem legitimam deuentis, sine literis procuratoriis ab vna, idem Petrus, filius Emerici de eadem Mosgow similiter pro parte ab altera, in predicta congregatione ipsius Domini Palatini, coram eodem Domino Palatino constituti, confessi extitissent viua voce, quod ipsi in possessionariis portionibus suis in dicta possessione Mosgow et Tynodi vocata habitis et existentibus tale concambium inter se fecissent, perpetuo duraturum, quod dictus Dominicus suam portionem in dicta possessione Tynodi habitam cum vniuersis suis vtilitatibus prelibato Petro, filio Emerici, et per eum suis heredibus in perpetuum contulisset, e conuerso autem idemPetrus, filius Emerici, portionem suam possessionariam in predicta possessione Mosgow existentem et adiacentem, annotato Dominico, Stephano et Jacobo filiis suis, cum omnibus suis vtilitatibus et vtilitatum integritatibus cambialiter transtulisset possidendam. Quarum