Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

morie commendamus tenore presentium significan­tes vniuersis, quod quia vir mngniHcus Nicolaus Kontli, fid; lis regni nostri Palatinus et Judex in­ter cetera Comanorum, preces pro fideli nostro Magistro Petro, filio Nicolai de Erestuen notario Judicis nostre curie cum multa, diligentique in­stantia obtulit nostre celsitudini valde cordiales. Igilur nos sicut ad ipsius nostri Palatini precum instantias sic nonminus consideratis prefati Magi­stri Petri notarii industriosis seruiciis, quibus ipse in sagaci regnicolarum nostrorum causantium et in ipsa nostra curia litigantium expeditione, pro nostro regio honore, ipsorumque nostrorum re­nicolarum vtilitate gratum seexliibuit, toto suo posse, semper acceptum, nobilern Dominam, Clara nominatam, suam consortem, filiam videlicet quon­dam Andrec, filii Pauli de Feyreghaz, Comitatus Symighiensis, qui Domino volente orbatus solatio heredum sexus masculini dies sue vite elausit ex­tremos, vniuersarum eiusdem quondam Andreae, patris sui, possessionum et possessionariarum por­tionum vbique in dicta scilicet Feyreghaz et alias existentium, ipsum quocunque iusto et rationa­bili titulo contingentium, rerum etiam et bonorum omnium institnirnus creauimus et de plenitudine nostre potestatis ac gracia speciali prefecimus ve­rum heredem, legitirnum et successorem. Sie vt prenominata nobilis Domina Clara, consors vide­licet ipsius Magistri Petri, puerique eiusdem et he­redes in ius, proprietatem et Dominium omnium possessionum et possessionariarum porcionum, iu­rium etiam earundem et vtilitatum, imo rerum et bonorum vniuersorum dicto quondam Andree, ve­lut filii sui seu masculini heredes eiusdem ex pre­missa nostra gracia succedere possint, institutione

Next

/
Oldalképek
Tartalom