Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

per medietate possessionis Vadna, pro parte La­dislai, filii Joannis, filii Kakas de Kaza, pro quad­ringentis florenis regalibus coram Capit. Agriensi emanatae. A. MCCCLXIV. Ibidem. CXLIII. Testamentum Nicolai, filii Jacobi, exhibet. Anno 1364. Testamentum Nicolai, filii Jacobi, quo vni­uersas possessiones suas fratri suoStephano, filiae vero suaeAnis vocatae, pretium redemptionis vil­lae Paznan vocatae, legat. Fit in illo mentio equi coloris Peg, quod hodie Pej denotat. A. M. CCC. LXIV. emanalum coram homine Capituli Agriens. lbidera. CXLIV, Mandatum Ludovici regis in fine Apr. ad Sarace­num Supr. Tricesimat. R. missum, ut Vice Tricesimat. suis signantcr Simoni de Jaurino interdicat exactione/n Tricesimae a victualibus. A. 1365. Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae, fideli— bus suis Magistro Saracheno Comiti Camerar. sa­lium partis Transiluaniae ac tricesimatori regni sui, vel fratribus eiusdem salutem et gratiam. Re­fertur nostrae Maiestati quod offieiales seu famuli vestri in tricesimis constituti, specialiter autem Symon Vicetricesimator vester in Jaurino existens quadam abusione et novitate inventa, de qui­buslibet rebus minutis comestibilibus tricesimas extorquerent. CJnde cum nos huiusmodi novitatem fieri nolumus, fidelitati vestrae firmissime praeci­piendo mandamus, quatenus statim visis praesen­tibus hoc intercipiatis cum elfectu, ut dicti vestri famuli et Vicetricesimatores, specialiter ipse Sy­mon de dictis rebus minutis comestibilibus, vt

Next

/
Oldalképek
Tartalom