Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
H dem sihi gratiose per nos relaxatis, in octauis Fe sti Pasce Domini, nobis dare et assignare (lebuisset. Tandem ipsis octauis Festi Pasclie Domini aduenientibus, praedictus Dubou ad nostram personaiiter accedendo praesentiam, tres perticas panni Betken voeati nobis dedit et assignauit, vt debebal, ipsam autem quartam perticam panni , ad instantem petitionem Magistrorum Marochuk, et Ladislai Sous dicti, duxiimis eidem relaxandam. Super quibus nos eumdem Dubou tam super videlicet grauamine astationis falsi termini supradicti, quam super solutione quatuor perticarum panni praedictarum, salua portione partis aduersae, praesentibus reddidiniLis et commisimus expeditum et pariter absolutum. Datum in Wyssegrad duodecimo die octauarum festi Pascae Domini praedictarr,,n. Anno eiusdem MCCCXL quinto. In pargarnena , sigilli magni, dorsaliter impressi, locus apparet. E collectione Gabrielis Nagv. X. Anno 1345. Nos Comes Paulus Judex Curie Do nini Ludovici Dei gracia llegis Hungarie memone commendamus, quod cum juxta quamdam priorum Jiterarum nostrarum Jacobus filius Jacobi et Ladislaus filius ejusdem, Joannes et Georgius filii Bencenth nobiles de judicia triginta marcarum nobis in duabus partibus, ac fratri Blasio — adversario eorumdem in lertia parte in octavis beati Georgii Martyris solvere debuissent, tandem ipsis octavis beati Georgii Martyris advenientibus predicti nobiles de in ipsis triginta marcis nobis in duabus partibus et predicto fratri Blasio — — — adversario eorum in tertia parle satisfecerunt, in rationeni quorum