Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
parare, scd semper filialiter ipsam Capellam eidem perpetue subiiciendo deseruire perpetue demandantes, seque et posteros eorum , sicut praemittitur, ita et in perpetuum cum omuibus redditibus et prouentibus eius debito modo, prout tenerentur, ministrari subiiciendo , sepulturam itaque ipsorum et testantium, et vniuersas Eleemosinas debitas, videlicet metretas, et alias quasuis ad praedictam Matrem Ecclesiam ipsorum perpetue fieri commisissent, imo comiserunt coram nobis. Ipse vero Dominus Andreas Rector Eccle.siae Beati Georgii memoratae obligans se et posteros, et Successores suos Rectores Ecclesiae supradictae , bis, seu bina vice in qualibet hebdomada videlicet in diebus Dominicis et feriis sexlis Missam in perpetuum celebrare Capella in praedicta Nobilibus praedictis, et successoribus eorundem, exceptis duntaxat festiuitatibussolennibus, videlicet natiuitatis, et pascliae Domini, etiam quinque festiuitatibus Bealae Mariae Yirginis, nec non dierum ramis Palmarum , et Parasceue. In quibus iidem Nobileset Successores eorum perpetue una cum vniuersis et singulis populis et lobbagionibus ipsorum ad praedictam Matrem Ecclesiam visitare tenerentur, omnia et singula iura Ecclesiastica et Spiritualia non reliquenda, et a praedicta Matre Ecclesia perpetue acceptari. Datum in die et Joco consecrationis capellae ante dicte anno Domini supradicto. Ex authographo Parochiae S. Georgii. j