Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

\An. Ch. 1366. Conuentus de Lelesz concordiam inter con­diuisionales de Sasvar Cot. Vgocha exhibet. 3Nos Iohannes, Praepositus et Conuentus Ec­clesiae Sanctae Crucis de Lelesz, memorie com­mendamus per presentes, quod Nicolaus, filius Stephani, filii Nicolai de Sasuar, pro se persona­liter, pro eodera vero Stepliano, patre suo, cum procuratoriis conuentus nostri, itera Michaele, Io« anne ac Petro, fratribus suis, carnalibus, quorum totum onus feret, et negocium, si presentibus, videlicet huic subscripte concordie obuiare, aut temerarie — — — preponerent, quocunque temporis in processu, totaliter ad onus suum et bonorum suorum mobilium et immobilium expe­diendum assumsit ab vna; parte vero ex alia Io­hannes et Georgius, filii Ladislai, Nobiles de Egres, coram nobis personaliter constituti, per eosdem Iohannem et Georgium, filios Ladislai, confessum extitit viua voce, quod quia memora­tus Nicolaus, filius Stephani de Sasvar, vniuersa iudicia et queuis onera birsagiorum, in quibus ipsi ex diuersis causis ratione — — — — inchoatis per formam iuris actenus contra ipsum conuicti extitissent, in toto et per omnia ipsis relaxassent, atque indulsissent, ipsos — —. expeditos ac satisfactos reliquissent. Id circo in recoinpensam huiusmodi beneficii tali cum fauore fraternaliter sibi complacere studuissent, vt quan­dam portionem possessionariam in dicta posses­sione Sasuar habitam, quani iam pater ipsius Ni­colaus tenuisset et possedisset; et postmodum pa­ter ipsorum iuridice ab eodem reobtinuisset, eun­dem cura omnibus suis vtilitatibus et quibuslibei

Next

/
Oldalképek
Tartalom