Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

eadem valle , ad dictos Procuratorem Comitis Camera­rum Vestrarum , et lxomines eorumdem Archiepiscopi et M. Thauernicorum vestrorum armatis manibus irruentes, ipsos letalibus vulneribus sauciassent, in trapezeta seu mensa numularia euertissent tlorenos , grossos, denarios, ad numerum sexaginta marcarum ad terram dispersis­sent, vsque ad perditionem eorumdem. Datum ete. VIII. Jdem Ludouicus contra oppressores, ac iustitiae corrupto­res pro exule, ex asylo querulante , inquiri iubet. s. a. Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae etc. etc. Fidelibus suis Capitulo Ecclesiae — — salu­item et gratiam. Lachrimabilis querela — — ihospitis nostri de ciuitate — — nobis pate­fecit, quod quia — — Iudex et Iurati ac ho­ispites praedictae Ciuitatis nostrae — — ho­spiti de eadem in linea attingerent consanguineita­Itis, idem — — magnis diuitiis affluens, quos­dam ex dictis iustitiariis muneribus, quosdam vero deliciis temporalibus continuis allexisset et alle­xit; ideo praetaxati iusliciarii ipsius ciuitatis no­strae, timore Dei postposito, hominumque vere­cundia proiecta, animos suos a vero tramite re­trahentes, ob fauorem ipsius — — ipsum — in sua iustitia oppressissent, et rebus suis spolias­sent, et nunc omnino in mortem suam anhelan­tes, exulari fecissent de ciuitate praemissa, pro quo ipse eosdem iustitiarios et proximos dicti — coram religiosis viris, fratribus in claustro beati — — vt tueri et defendi possit, in praesen­tiam nostrae regiae Maiestatis appellasset. Et quia etiam nos super huiusmodi scrupuloso negotio et seditione inter ipsos hospites nostros sic exorta 43

Next

/
Oldalképek
Tartalom