Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

factum , et sinrstram eiuscfem — fitiem , et maio­rem caedem regni nostri, et sempiternum oppro­brium sustinuissemus; quo audito praetactus — perterritus, faciei suae mutatus colore responde­bat quasi vacilando, quod ipse in praemissis accu­sationibus dicti Comitis — — penitus innocens esset et immunis, insuper omnia verba vituperiosa, qae in mundo sunt, et fieri possunt, eidem irro­gauit coram nostra regia Maiestate; vbi etiam praetactus — — in signum suae innoeen— tiae, non valens vltra tempus redimere, nec bo­nam, nec malam famam sibi imminentem vlterius auferre, in conspectu nostrae regiae Maiestatis pu­gnare intendebat cum aduersario suo supradicto. Sed quia nobis et dictis Baronibus nostris visum extitit, vt super tali acceptatiene, et feruenti in­cusatione, per formam iuris esset procedendum ; ideo nos consultu, et indultu Baronum et militura nostrorum sano et salubri eonsilio admisimus sen­tentias isto modo • quod praedictae partes — die post — festum iam venturum, in curia no­straregia, et coram nostra, — Maiestate, nec non in praesentia omnium Baronum, et regni no-­stri Procerum, in solis Camisiis suis, et duobus acutissimis ensibus se se in area certaminis spuci­ter (?) inuadere, et super praemissis accusationi­bus ictibus ipsorum ensium se ipsos excusare, vs­que ad punctum mortis debeant, et teneantur ; nos. enim tunc illum, qui superatus fuerit, debita poe­na puniemus, prout de iure fuerit opportunum in filios filiorum et heredes. Datum etc. — lndidciu. p. 9.

Next

/
Oldalképek
Tartalom