Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

tituli Sanctorum quatuor coronatorum Sacro San­ctae, Romauae Ecclesiae Presbyter Cardinalis, Sanctae Strigoniensis Ecclesiae Gubernator perpe­tuus, aulae nostrae Cancellarius, nobis dileclus et fidelis, ad nostrae Maiestatis, ac Dominae Re­ginae consortis nostrae charissimae veniens conspe­ctum, exhibuit nobis quoddam priuilegium, quon­dam Domini Belae IV., illustrissimi Regis Hun­gariae , Protaui nostri charissimi , felicis memo­riae, super emptione possessionis l dvard vocatae, et tributi ibidem exigi consueti, per quondam ve­nerabilem in Christo Patrem f Dominum Philip­pum Archiepiscopum Strigoniensem, locique eius­dem Comitem perpetuum, pro Ecclesia, et Ar­chiepiscopatu Strigoniensi facta, confectas , teno­ris et continentiae per omnia infrascriptae, petens et requirens instantissime, et diligenter exinde nostram Maiestatem , vt quia idem priuilegium tum propter diuturnitatem temporis f tum etiam propter minus bene conseruantis incuriam , in charta quodammodo vetustum et laniatum, sed in sigillo saluum et integrum , et bene conseruatum foret; ideo idem priuilegium praesentibus de ver­bo ad verbum inseri, et transcribi faciendo cum interpositione nostri regalis decreti, de plenitudi­ne nostrae potestatis in eo fiendi , vt praedictus Dominus Cardinalis^ et sui successores Archiepi­scopi Strigonienses ad exhibendum , et producen­dum praedictum vetus originale priuilegium com­pelli non possint, et cohortari, acceptare, et ap­probare, ratificare, et nostro praedictae Ecclesiae Strigoniensi dignaremur priuilegio perpetuo con­firmare. Quarum tenor talis est: Bala ( v. ad An. 1268 ). Nos itaque petitionibus et instantiis voti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom