Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

soluent, et pro ipsis decimis hactenus subtractis retentis, duodecim libras denariorum archiepisco­patui Strigoniensi, seu decimatori, ad lioc con­stituto, ad festum Omnium Sanctorum nunc con­sequenter adfuturum\ soluere assurnserunt, occa­sione et dilatione procul amotis, tali obligatione interposita, quod si in praemissis omnibus, vel aliquo praemissorum contrarium facere attenta­rent, ex tunc in praemissas sententias interdicti et excommunicationis, punitione eorum reuocata reindicant eo facto. Super quibus omnibus et singulis, idem Stephanus seniores et iurati supra­scripti petierunt nos Notarios infrascriptos pub­licos, vt de his omnibus et singulis ipsis confice­remus vnum publicum instrumentum seu instru­menta. Acta et facta sunt haec in coemeterio Ecclesiae collegiatae Sancti Martini, alias Sancti Saluatoris in Posonio, Strigonien. Dioecesis, prae­sentibus discretis viris et Dominis Thoma Lango, Nicolao Slatver perpetuis praebendariis, Ioanne Sacristano ecclesiae praedictae Posoniensis, et quam plurimis, aliis fide dignis personis testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis. Et ego Fridericus, quondam Petri de Posonio, Cle­ricus Strigoniensis Dioecesis, publicus imperiali auctoritate Notarius, praedictae fassioni, nec non omnibus aliis et singulis, vt praemittitur, sic fie­rent et agerentur, vna cum praenominatis testi­bus praesens interfui, eaque sic fieri vidi et au­diui; propterea propria manu conscripsi vnacum Notario suscripto in hanc publicam forrnam re­degi, signo et nomine meis solitis etconsuetis con­signaui, rogatus et requisitus in fidem et testimo­nium omnium praeraissorum. Et ego Iohannes^

Next

/
Oldalképek
Tartalom