Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
siluara a parte orientali adiacentem, simili modo in duas diuisissent partes rectas et aequales, quarum vna recta medietas, sicut eandem vna cum meta terrea iuxta praedictam viam posita, necnon vna parua vallis, in medio dictae siluae existens, vsque vineas seu montem vinearum ad partem meridionalem distinguerent, eisdem Magistro Petro et Dominae consorti suae, altera vero medietas eiusdem, a parte aquilonis habita, annotatis Stephano et Dominae coniugi suae deuenissent; item quoddam virgultum penes ipsas siluas diuisas, a parte meridiei sub monte vinearum adiacentem, similiter signis metalibus consignando, in duas diuisissent partes, quarum vnam a parle aquilonis, praedictis Magistro Petro et Dominae consorti suae, aliam autem a parte meridiei, vsque metas fdiorum Adriani et loannis, dicti Nemus, ipsis Stephano et Dom. consorti suae coramisisset; item praedictam paruam siluam Eger vocatam, similiter in duas partes diuisissent, cuius medietatem a parte septemtrionali, prout ab alia sui parte quidam truncus, iuxta quem vnam metam terream erexissent, distingueret, praedictis Magislro Petro et Dominae coniugi suae deuenisset; itein tributum montis viginti vinearum, videlicet Andreae, dicti Vrdug, Iobbagionis de Sithna, Petri, filii Blasii de Gordus, loannis, filii Petri de Chakan^ Stephani, filii Chule de eadem, Koos, filii Eekus, Pauli, filii Ioannis de dicta Sithna, Iacobi, dicti Tapson , duarum vinearum, condara Michaelis , dicti Poissa, Emerici, filii Cha rmaz de praefata Sithna, Petri , filii Ioannis de Cliak an, Nicolai, filii Velen, Pauli, filii Ioannis dicti Baras de Sithna praedicta, Demetrii, filii 37 *