Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

nos reuersi, nobis voce consona retulerunt: quod praefatus horno veslrae Serenitatis, eodem nostro testimonio praesente, secundo die festi B. Barna­bae Apostoli nunc elapso, Stephanum Magistrum Agazonum regalium, et Dionysium fratrem eius­dem, ad omnia ea, quae in praedictis litteris ad­iudicatoriis dicti Comitis Nicolai de Zeech conti­nentur, peremptorie responsuros rationemque ef­ficacem reddituros, ac de iudiciis, in quibus sunt. conuicti, in toto sex marcas facientibus , eidem Comiti Nicolao, et parti aduersae satisfacturos, in possessione eorum Batthyan vocata, contra Dominum fratrem Ioannem Priorem de Aurana ad octauas festi Natiuitatis B. Iohannis Baptistae proxime venturas, in praesentiam Vestrae Sereni­tatis euocasset. Datum secundo die diei euocati­onis ante diclae. Anno Demini M. CCC. LXXI. " L. S. Orig. in archiuo Carner. Di[>l. Crucig. Toin. III. p. 573. Fuit hic Dionysius filius Dionvsii quond.im Way­uodae , fily Stephani Bani de Siinonvtornva ; fuit alias etiam euocatus per Laurentium , filium Georgy de For­gach, Regium , ac Iohannem Clericum Choi i Eeclesiae Wesprim. An. 1379. aitera vice per Petrum de Gara , Regium, et Nieolaum de Wossau, ac Clericum Capitula­rem homines; hac tertia vice homines Re"ii constituti fuerant in litteris Nicolai de Zeech , loannes vel Andre­as , fily Muth , de Chuth, Petrus dictus AVvka de Caras, Georgius , filius Psicolai, de VVygman , seu Nicolaus , fdi­us Georgy de Mohv de Dato W vsegrad octauo die me­diae quadragesimae. An. 1381. Nec tarnen comparenti­bus in causam attractis proclamatoriac in tribus foris snnt subsecutae. Dipl, Cruc. Toin III. p, 374. sqq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom