Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
arbitrium in dictis litteris antedicti Domini nostri regis contentum, inter premissas partes fiendum transmisissemus; qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in dictis octauis festi Natiuitatis beati Iohannis Baptiste, proxime preteritis, in villam Zozlop vocatam accessissent, iilicque vtrique partes suos arbitros, videlicetvna pars quatuor, altera vero similiter quatuor probos et nobiles viros adduxissent. Qui quidem octo probi et nobiles viri in sede ipsorum arbitraria consedentes, visis et examinatis ipsarum parcium litteralibus instrumentis taliter arbitrassent inter partes prenotatas: quod rectam medietatem ipsius terre litigiose Zanthow vocate, vltra fluuium Bulka in Coraitatu Soproniensi existentem, que apud manus ipsius Magistri Nieolai possessa ex regia eollaeione extitisset et pro eadem inter ipsos lis a multis retro actis temporibus fuisset ventilata, cura omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis, quouis nomine vocitalis, a parte possessionis Pordan ipsius Iohannis, filii Thome, eidem Iohanni, filio Thome, et suis heredibus, heredumque suorum successoribus arbitratiue dimisissent et reliquissent, perpetuo possidendam et habendam ; aliara vero similiter rectam medietatem predicte possessionis Zanthow a parte alterius possessionis Magistri JNicoIai, in qua est ecclesia beati Andree Apostoli constructa, similiter Zanthow vocala eidem Magistro Nicolao et suis heredibus dimisissent et reliquissent perpetuo possidendam, tenendam , pariter et habendam. Arbitrium vero predictorum octo proborum et nobilium virorum annotati Johannes et Nicolaus, sponte et beniuole dictum arbitriura assurnpsissent