Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

lica dignaremur. Xos igitur attendentos sincerae deuotionis afFectum, quo nos et Romanam Eccle­siam reuereris, acsperantes, quod illius, per quem reges regnant et principes douiinanlur, tibi suf­fragante clementia praedictos habitatores et inco­las, qui Ludouico faciente praedicto contra nos et Romanam Ecclesiam in schisma demum damna­biliter sunt collapsi, ad viam salutis et iustitiae reuocabis, ac considerantes, quod olim praefatus Ludouicus felicis recordationis Gregorio Papae XI. praedecessori nostro super hoc humiliter suppli­cauit, praemissis et aliis rationalibus causis moti, huiusmodi tuis in hac parte supplicationibus in­clinati, te a quacunque regulari obseruantia, ad quam ex professione praedicta, aut mora, quam in praefatis monasteriis, vt praemittitur, fecisse dignosceris, quomodolibet adstrictus existis, ex apostolicae potestatis plenitudine per praesenles absoluimus: tibi nihilominus concedentes, quod comitatus, ducatus et quaecunque alia temporalia dominia, quae ex successione, vel alias iusto ti­tulo ad te pertinent et pertinebunt in posterum, et regnum ipsum, si tibi legilime debeatur, reci­pere, obtinere, regere ac etiarn gubernare per • inde libere et licite valeas, ac si in dicto Cister­ciensi ordine professionem regularem minime emi­sisses, nullamque in eisdem monasteriis vel eorum altero moram traxisses, constitutionibus apostoli­cis, nec non statutis apostolica auctoritate, vel quacunque alia firmitate roboratis, contrariis non obstantibus quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutio­nis et concessionis infringere, vel ei ausu teme­rario contraire: si quis autem attentare praesum­51

Next

/
Oldalképek
Tartalom