Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

thoritate procuratoria, qua supra, et praefatus Ma­gister Paulus, vt praemittitur, personaliter dede­runt , tradiderunt, assignarunt et contulerunt co­ram nobis tenendas, possidendas, pariter et ha­bendas. Hoc etiam declarato : quod praefatae Do­minae religiosae quoddam priuilegium olim Do­mini Belae , regis, felicis recordationis, donatio­nem praemissae possessionis Chuza, ipsi claustro tactam exprimens, necnon lilteras ])riuilegiales con­da m magnifici viri Comitis Stephaui Bubek, Iudi­cis Curiae regiae, modum et formam suae iudicia­ariae deliberationis inter Nobilem Dominam con­sortem praedicti Magistri Pauli, et religiosas Do­minas praenotatas factae in se habentes^ ad ma­nus dicti Magistri Pauli, sicut nobis idem retulit , dedissent et assignassent ; assumentes nihilominus praefati Piocuratores Dominarum praedictarum, vice et nominibus quibus supra, praefatum Magi­strum Paulum, suosque haeredes , aut successores, in dominio memoratae possessionis Chuza, suarum— que vtilitatum quarumcunque contra omnes paci­ficos, quietot., iilaesos et indemnes conseruare, et ab omnibus ratione praeuia inquietare volentibus semper et vbique iuxta regni consueludinem ex­pedire ; ipse vero Magister Paulus easdem Domi­nas ab omnibus ratione dictae Domus molestare nitentibus, iuxta consuetudinem ciuitatis defendere et expedire propriis laboribus ipsorum et expen­sis. Iloc tamen adieclo : quod quicunque processu temporum , praefatus Magister Paulus, vel haere­des, aut successores eiusdem in facto dictae pos­sessionis Chu/.a, per ipsas Dominas ipsi Magistro Paulo modo praehabito in concambium datae, in litem , seu causam attraherenlur, vel molestaren-

Next

/
Oldalképek
Tartalom