Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

bus, quibus iidem hactenus freti sunt, viuere stare , et inuioJabiliter permanere debeatis. Qua propter fidelitati Vestrae mandamus regio sub edicto, qua­tenus vlterius et in antea cum eisdem fidelibus Saxonibus nostris praedictarum sedium de Megyes et de Selk, vos vnanimes in omnibus libertatibus et consuetudinibus reputetis, et eis adiunctos et applicatos teneatis, cura ipsisque secundum ipso­rum ritum et consuetudinem collectas, prout de­cet, de domibus numeralibus nostrae Maiestati persoluatis: mandantes eisdem fidelibus nostris Sa­xonibus dictarum sedium de Megyes et de Selk, vt »praemissae nostrae dispositioni contravenire non attemptent, sed vos populos nostros de prae­fata EbesfaJua, et de aliis villis pertinentibus ad eandem, vlterius et in antea, pro veris et legiti­mis sociis habere debeant et tenere, et eisdem iu­ribus, consuetudinibus ac libertatibus vti, frui et gaudere permittant, quibus ipsimet potiuntur et libere, pacifice et quiete, ac sine quolibet impe­dimento. Aliud igitur non facturi. Praesentes au­tem semper apud vos volumus permanere. Datum in villa Gradna, quinto die fesli beatorum Petri et Pauli Apostolorum. Anno Domini M. CCC. octuagesimo primo." L. S. minoris in cera ru­bra appressi. Idem ibidem. CCLI. Aru Ch. 1381. Idem Ludouicus iudices suspectos causarn ludicatam ad forum suum transmittere iubet, Ludouicus, Dei gratia, Rex Hungarie, Polo­nie, Dalmacie , etc. Fidelibus suis Comiti vel V. fomiti et Iudicibus Nobilium Couiitatus de Sarus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom