Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
ceps Salernitanus , et honoris rnontis Sancti Angeli Dominus, omnibus Christi fidelibus, praesentibus, pariter et futuris, praesentium not.itiam habituris, salulem in omnium saluatore. Vt ea, quae geruntur in tempore, apud posteros inuiolabiliter perseuerent, litterarum solent testimonio perhempnari ; inconcussum namque permanet, quod regio patrocinio fuerit communitum. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus neruenire. Quod quia nos castrum Z vri n nuncupatum, in regno nostro Salauoniae existens, cum vniuersis suis vtilitatibus et pertinentiis de manibus nostris regiis in concambium castri Osztrovicha vocati dudum Comitibus Georgio, filio Pauli, quondam Bani de eodem Osztrovicha, et Georgio, fratri eiusdem patrueli, contulisse et assignasse, ac eosdem, ipsorumque heredes in dominio dicti Castri Zyrin, suarumque pertinentiarum contra quoslibet impelitores manu tenere et conseruare, assumsisse perhibemur; ideo nos Magistro Paulo, filio eiusdem condam Comitis Georgii, aulae nostrae Iuueni, nunc possessori videlicet dicti Castri Zyrin et suarum pertinentiarum, eiusdemque Magistri Pauli haeredibus et posteritatibus vniuersis hanc gratiam duximus faciendam specialem: vt Banus et Vice-Banus, ipsorumque vices gerentes in praedicto regno nostro Sclauoniae nunc constituti, et in futurum constituendi, ipsum MagistrumPauIum, eiusque heredes in causis et causarum articulis, in facto praedicti Castri Zyrin et suarum pertinentiarum, per quospiam contra eosdem motis vel mouendis nequaquaquam possint vel audeant iudicare, aut ipsorum adstare iudicatui compellere modo aliquali,