Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

Poloniae regum, genitrix vero Ludouici, Hunga­riae et Poloniae regis, XXIX. Decembris, in ae­tate graudaeua, in castro Buda moritur, et in mo­nasterio in insula Budensi (Vetero-Budensi) sepe­Jitnr. Qua excedente Ludouicus, Hungariae et Poloniae rex, nouum et iustiorem in regno Po­Joniae, qui superstite matre quasi prouenire non poterat, statutn formaturus, Praelatis et Baroni­bus Poloniae conuentum apud Budam pro me­dio quadragesimae indicit. — Ad quam diem, licet Jonga distantia porrectam, frequens Praela­tum et Baronuin, de sua res et eius statu conser­uando assidua meditatione sollicitorum — conue­nit. — Qua occasione a Ludouico rege decretutu est, vt apud Zauissam Episcopum, Dobeslaum de Kurozwaki, Castellanum Cracouiensem, et San­dusgium de Subino, Palatinum Calissiensem, et Capitaneum Cracouiensem , vicariatus administra­tio totius regni Poloniae consistat. lique tres et remp. regni Poloniae stabiliant, et iura reddant poscentibus. Quo promulgato decreto Ludouicus Rex conuentum soluit." Anno Domini M. CCC. LXXXI." Dlugossus L. X. CCXLIII. An. Ch. 1381. ldem L.udouivus de conditionibus belli con^ tra Venetos informatur. Serenissime Princeps et D. N. naturaiis. Post­quam Maiestati Vestre pridie scripsimus, de tran­situ Galearum emulorum (Venetorum) conditiones ipsius clarius percepimus a Ianuensibus captis in Clugio fugientibus de galeis predictis, certiiicanti­bus nos, quod dicte galee fere mensibus tardaue-

Next

/
Oldalképek
Tartalom