Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
ter studuerunt complacacere, et in futurum exercendo complacere spoponderunt, quandam praedialem possessionem eiusdem Ecclesiae nostrae, et nostram feudari solitani et consuetam PJanina nuncupatam nostrae collationi et prouisioni pertinentein cum omnibus suis iuribus, et vtilitatum integritatiljus quibuscunque, quouis vocabulo censerentur,sub suis veris metis et antiquis, eisdem Laurentio et Nicolao ipsorum quo ad vitam aJjsque decimis et marturinis duximus conferendam, tenendam, possidendain , et liabendam , ita tamen , quod ydem singulis annis quatuor marcas denarioruin in festo Purificationis Virginis glorioriosae Nobis et nostris successoribus in signum Dominii dictae possessionis PJanina ratione census soJuere, et adimplere tenebuntur; si vero ipsam solutionem praeterirent in soluendo, extuncabsque omni iurisdictione aliquorum Iudicum manus nostras in eandem possessionem Planina intromittere tenebuntur, et Nos vel nostri successores ipsam recaptiuandi habebunt, facultatem , eo facto. In quorum omnium praemissorum testimonium, meinoriam et firmitatem perpetuam, praesentibus sigillum nostrum authenticum duximus appendendum. Datum in praedicta Glogoncza, scilicet in domo habitationis nostrae. Feria quinta proxima ante festum Beati Laurenty Martyris. Anno Domini Milesimo CCC.LXXX/' Locus Sig. Ex originali Archiui Cameralis. Heuenesi T. XXXIT: sub HH. p. 5. seqrj.