Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
nicorum regalium , item Iudiei et Iuratis Ciuibus Ciuitatis nostrae Poson. damus firmis in mandatis, quatenus vniuersas res et bona, ac quaslibet possessiones et portiones possessionarias condam Nicolai, fili i condam Iakus, Iudicis Poson., eodem statu, in quo remanserunt ab eodem, sine omni mutatione, dilapidatione, dissipatione, ac defectu stare permitti faciatis. Si qui enim aliquod ius in praedictis rebus et bonis ac possessionibus et portionibus possessionariis condam praefati Nicolai se habere sperant; hi quindecimo die datarum praesentium in nostram et Baronum nostrorum praesentiam veniant, et id iuridice prosequantur; quibus nos vna cum praedictis Baronibus nostris super praemissis sufficiens iuris el iustitiae exhibebimus complementum. Aliud igitur lion facturi. Datum in Yissegrad, sabbatho proximo ante festum Beatae Katliarinae Virginis et Martyris. Anno Dom. M. CCC. LXXX." L. S. Ex authograplio G. Gyurkovics. CCXVIT. An. Ch. 1380. Vrbanus PP. VI. in causa inter Episcopum ac Capitulum Agriense ratioue decimarum coram Demetrio Cardinali agitata , instrumenta proferri curat. Vrbanus, Episcopus Seruus Seruorum Dei, dilecto filio Demetrio, tituli Sanctorum quatuor coronatorum Presbitero Carclinali, in regno Vngariae commoranti, salutem et aposlolicain benedictionem. Exhibita nobis pro parte djlectorum filiorum, Praejjositi et Capituli Ecclesiae Agriensis petitio continebat, quod cum olim inter ipsos ex parte vna, et venerabilem fratrem nostrum