Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
ipsos quocjuo moilo emergentcs cum Iuratis iudical>it. Plebanum eciam, seu curatorem animarum suarum, similiter ex commuui eligant voluntate. In aliis autem omnibus ysdem graciis etlibertatum prerogatiuis perpetuis potiantur temporibus, quibus ciuitas nostra Sybnicia dinoscitur a tem])ore sue fundacionis gratulari, Mete autem dicte ciuitatis nostre Brizna vocate taliter distinguuntur: Quod prima meta incipit a duobus lapidibus inuicem conuenientibus penes pratum Figurch vocatum , deinde a predictis lapidibus tendit ad fluuium Staynkop, et per ipsum fluuium transit ad alpes , vulgo Hydeghawas vocatum; ab hinc tendit ad locum cuiusdam sessionis Beneshawa vocatum ; deinde vadit ad quandam valiem Vothoha vocatam , et de ipsa valle ad nigrum montem , ab ipso monte transit ad fluuium Corpona vocatum ; et de ipse fluuio Corpona dicto progrediendo cadit in fluuium Gron, et sic terminantur metae dicle ciuitatis nostre Brizna vocate, per nostram Maiestatem eidem date et assignate. Praesentes autem, in formam priuilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Datum in Lypche Zoliensi in vigilia festi Assumtionis beate Virginis. Anno Domini M.CCC.L.XXX." Ex eiusdem Ludouici priuilegialibus anno 1381. emanatis v. infra. CCIX. Ad. Ch. 13/9. Idera Ludouicus hospitibus de Dobrunya Habaszegh, et Nemet-Pelsdcz diploma anno 1351 concessum roborat. Ludouicus, Dei gratia Hungariae, Poloniae Dalmaciae, Croatiae, Ramae, Seruie, Gallicie, Lodomeriae, Bulgarieque Rex, Princeps Salerni-