Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
coniugaliter inuicem viuant, secundum iustitiam et consuetudinem sacri coniugii absque dilatione qualibet atque dolo. Insuper praedictum fratreui nostrum Leopoldum et eius primogenitum certificauimus et certiiicamus per praesentes, quod dictam filiam nostram taliter ad hoc dirigere et tenere volumus ac debemus, quod matriraonium et contractum praedictura cura omnibus articulis et pactis praescriptis rata habeat, nec qualicunque modo ab eo per aliquem abducere seu auerlere se permiftat. Praeterea promittimus et quo supra nomine pollicemur, nos Domino Leopoldo et filio eitis Wiihelmo ducibus praedictis, nomine dotis eiusdem filiae nostrae daturos ducenta millia florenorum auri a festo Sancti Georgii, proxime infra triennium, iuxta tenorem litterarum, quas nos rex praedictus antea dedimus super eo. Nec vnquam contra huiusmodi contractuum articulos et pacta praedicta veniemus, p^c per aliquem aliuin contra fieri permittemus; renunciaotes omni auxilio seu exceptioni iurium papalium et imperialium, ac qtiorumcunque statutoruni, quae in contrarium facerent aut sonarent et pio maiori certitudine , vt praefatum inatriraoniuni absque omni dolo et occasione compleatur^ et praedicta dos exsoluatur, prout superius est expressuin , infrascripti Reuerendissimi Principes, Cardinalis, Archiepiscopi, Duces, Comites, iiarones, se vna nobiscum praescriptis promissis et factis submitlentes promiserunt et iurauerunt ea habere rata, et nunquam verbo vel facto contrauenire, nec contrauenientibus consentire , nec pennittere contrafieri, vlla vi, dolo et fraude quibuslibet procul motis. Principes vero Eccle-