Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

r > CXLV. Ati. Ch. 1378. Ideni Henricus alteram etiam eiusdem Ni­colai domum erga 65 libras denariorum in pignus recipit. Idem Ioannes, Abbas dePilis, Anno M. CCC. LXXVIII. litteras eiusdem ciuitatis Posoniensis praesentauit manifestantes: quod praefatus Nico­laus, filius Iacobi, quondam Iudicis Posoniensis, dixisset se et suos haeredes debitorie praefato Domino Henrico Abbati et consequenter Conuen­tui de Pilisio sexaginta quinque libris denario­rnm, media in Posonio rite et debile currentium, quas quidem Ioannes circa portam — — «— ipse Nicolaus eidem Abbati et Conuentui soluere debuisset, pro quibus cum bona Voluntate liaere­dum suorum et amicorum suorum praefati Ioannis patrui sui, liberam vnam domum suam Preteren­haus vocatam in dicta ciuitate Posoniensi circa portam iuxta domumlacobi, fllii Roschen, ab vna, ex aliaque parte penes curiam decimalem habi­tam simul cum vno allodio, vulgariter MairhofT dicto, praefati Ioannis ante ciuitatem praedictam, iuxta Duna Neysidl, penes allodium ipsius Nico­lai ex vna parte, parte vero ex alia penes do­mum Zewblini molendinatoris cum domo ex parte lapidea, et cum horto, ipsi vicinis ac terris ara­bilibus et cum omnibus aliis atfinentiis eisdem Ab­bati et Conuentui modo et ordine litteris in eis­dem expressis pignori obligasset." fndidem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom