Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

taliter inter se ordinassent: Quod si Domino coe­li yolente eundein Magistrum Ioliannem absque liaeredum solatio mori contigerit, ac tunc vniuer ­sae possessiones et possessionariae portiones vbili­bet existentes ad praefatuin Magistrum Ladislaum er suos haeredes deuolui deberent, et condescendi, ita tamen, quod Domina Consors dicti Magistri Io­hannis in eisdem possessionibus moram trahendi, et easdem possidendi, ac vtendi liberam haberet facultatem tamdiu , donec cum alio matrimonium contrahere voluerit; e conuerso autem si praeli­batus Magister Ladislaus ante obitum praedicti Ma­gistri Iohannis absque haerede decederet ab hac luce, tunc modo simili omnes possessiones, et ]>ossessionariae suae portiones ad praefatum Magi­strum Iohannem, et suos haeredes deuoluerentur, eo casu iure perpetuo, et inuolabiliter possidendae et tenendae; hoc etiam declarato: qitod Nobilis Domina Mater iam dicti Magistri Ladislai, vsque vitam suam in eisdem possessionibus et possessi­onariis portionibus immanere et easdem possiden­di et utendi per modum praehabitum plenam ha­beret facultatem. Anno Domini Millesimo , tre­centesimo septuagesimo octauo. u Ex archivo Conntum Forgach. CXL. An. Ch. 1378. Capituli Alhen. super piscinis Halasz per Stephanum de Ilalm occupatis proliibitoriae. Serenissimo Principi, Domino Lodouico, Dei gratia, inclylo Regi Hungariae , Poloniae , Dalm. etc. Domino ipsorum metuendo. Capitulum Ec­clesiae Albensis Orationes in Domino cum perpe­tua fidelitate: Vestra nouerit serenitas, quod cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom