Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

pide arriperet, et praetextu v e t i t i p e r A d r i a­ticura salis Pagensis coraraeatus bellum Venetis, facta cum Aquiliensibus et Patauinis so­cietate, indixerit, in spem erectus , se , ope Ligu­rum Venetorum in Adrialico potentiam depressu­rum, propriaque inde instituta in Dalmatia Classe, omnia impedimenta consequendi regni Neapolitani remoturum. Sic Venetiae potentissirao rege et tot principibus simul iunctis, vno eodem tempore ter­ra marique oppugnari coepere. —Et quum in Dal­matia iussu regis trireraes adornarentur} idcirco Adriaticum inuectus Pisanus (Venetorum Classis praefectus) Catharura, Sibenicum, Arbumque ce­pit, Tragurium bis oppugnauit j Iadram saepius ob­sedit, infestauitque." Lucius L. V. cap. 1. p. 387. Id ipsum comprobat se­quens etiam protestatio : A. M.CCC.LXXVIII. XI. Dec. Thomas q. Dominici , Sindicus Sibenici , ladrae, coram Bano Nicolao protestatur Venetos Sibenfcum exussisse, quia non habuerunt milites ab eo requisitos ad resisten­dum , et quod peiora timentur ob instaurationem Classis Venetorum." Luc. Hist. Dalm. p. 310. CXXIX. An. Ch. 1378. Idem Ludouicus mercaturam ciuium de Cassa , et aliorum in Transiluania exercendam re­gulat. Nos Ludouicus, D. gr. Rex Hungariae, Po­loniae, Dalmatiae etc. Notum facimus vniuersis praesentes litteras inspecturis, quod dum (ideles ciues et mercatores nostri Saxones septem sedium partis Transyluanae et de Clusuar, missis Petro dicto Fofenhenul, Friderico et Stephano ciuibus de Cibinio, eorum nunciis, nostrae in eo con­questi essent Maiestati, vt mcrcatores de Cassa et

Next

/
Oldalképek
Tartalom