Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
de Brezeviclie, aliis absentibus Iiomo noster, ad facies praedictorum Castri et possessionum, ac villarum seu terrarUm, ad ipsum spectantium, vuiuersis vicinis et commetaneis seiis inibi legitime conuocatis et comparentibus, accedendo, introducat ipsum in dominium ipsius, statuatque idem sibi praemisso titulo nouae donationis nostrae perpetuo possidendum, si non fuerit contradictum ; contradictores vero, si qui fuerint, citet ipsos contra praefatum Comitem Iacobum in nostram praesentiam ad terminum competentem, rationem contradictionis eorum reddituros; et post haec totius facti seriem nobis fideliter rescribatis. Datum Zolii, in festo beati Martini Confessoris. An. Domini Millesimo trecentesimo septuagesimo septimo. Nos igitur perceptis Vestrae Excellentiae mandatis, humiliter, vt tenemur, obedire cupientes, vna cnmNicolao, filio Ioannis, homine vestro praedicto, nostrum misimus hominem pro testimonio fide dignum, videlicet Magistrum Ioannem, Fratrem et Concanonicum nostrum, ad praemissa exequenda; qui demum redeuntes, nobis concorditer retulerunt, quod idem homo Vester dicto testimonio nostro praesente die Dominica, proxime praeterita, ad facies praedictorum castri et possessionum ac villaruin; seu terrarum, ad ipsum spectantium, vniuersis vicinis et commetaneis suis inibi legitime conuocatis, accedendo prenominatum Comitemlacobum introduxisset in dominium ipsius castri, statuissetque idem sibi praemisso titulo nouae donationis Vestrae perpetuo possidendum, nullo contradictore inibi apparente. Tandem tempore relationis seriei huiusmodi introductionis et statutionis llicolfus, filius Magistri