Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

ius MS. in Bibliotheca Augusta Vindobonen. con­ditum propalauit Petrus Lambecius Diar. Cell. p. 61. et 267. „FaIse, inquit, hactenus a quibusdam creditum est, Ioannem Thuroczium operis istius, quod sub titulo Chronicae Hungarorum edidit , partem primam et secundatn suo marte, suoque ingenio conscripsisse; contrarium enim demonstrat Au gustissima Bipliotheca Caesarea Vindobonen. vt­pote in. qua etiam nunc asseruatur antiquus Ano­nymi cuiusdam Auctoris Codex Membranaceus MS. in folio, inter Historicos Latinos MSS. qua­dringentesimus quinquagesimus sextus; scriptus A. M. CCC. LVIII. et spectatu dignissimus, inau­ratis picturis exornatus; ex quo Ioanries Thuro­cziensis oinnia quae duabus illis partibus conti­nentur, mutuatus est." Chronicon hoc inchoat: Anno Domini M. CCC. LVIII. feria tertia infra octauam Ascensionis eiusdem Dorhini incepta est ista Chronica de gestis Hungarorum antiquis et nouissimis, ortu et progressu, victoria eorumdem, et audacia, collecta ex diuersis chroni­cis veteribus, earum veritatem adscribendo, et faltitatem omnino refutando in nomine Domini Amen. " Ad Thomam Drag , Mathiae Coruini R. H. Cancellatium , cui opus inscripsit Thuroczius, id ipsum professus: „Suscipe, inquit, non ex me, sed ex veterum, has res describentium, volumi­nibus Auctorum." Habetur in Scriptoribus rerum Hungaricarum Schwandtnerii Tomo I. Marcusne, aut Maurus ex Ordine S. Francisci fuerit Auctor, incertum hodiedum est. Auctor chronici vulgo Budensis, a Hessio An. 1473. editi. Est chronico Simonis de Keza locupletius, chronico vero Thuroczii breui-

Next

/
Oldalképek
Tartalom