Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

cibus Nobilium de Comitatu de Bors absque litteris Regiis ad possessionem eo­rumdem Nobilium Korosanfeuld vocatam, ad prae­dictam possessionem eorum Cozmal nuncupatam pertinentem accesissent, quosdam Iobbagiones eo­rum verberassent et verberari fecissent, duos vero eiusdem Iobbagiones captiuando, captiuosque nec non duo aratra cum septem equis suis, et aliis at­tinentiis abduxissent et abduci fecissent. et inter ipsos duos Iobbagiones in captiuitate ipsorum te­nerent, ac dict.Os septem apud se conseruarent, propria eorum potentia mediante; super quo ficle­litati vestrae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus Vestrum mittatis hominem pro lestimo­nio fide dignum, quo praesente Iohannes, filius Pobor de Gyurud, vel Martinus de Morus, aut Iohannes de Zelezen, aliis absentibus homo no­ster ab omnibus, quibus — — palam vel oc­culte diligenter invesligando sciat et inquirat de ppraemissis meram et omnimodam veritatem , et tandem prout vobis veritas praemissorum constite­rit nobis fideliter rescribatis. Datum Budae feria secunda proxima post festum exaltationis Sanctae Crucis Anno Domini M. CCC. LXXVIII." Ex archivo CC. Forgacli. cxv. An. CJi. 1377. Idem Ludouicus ciues Poson. in immunita­tibus ratione vectigalium conseruari praecipit. In litteris preceptoriis annolati quondamDo­mini Ludouici regis, feria IV. proxima post fe­stum Pentecoste Anno Domini M. CCC. LXXVIII. Bude datis continentur hec verbaliter. Ex tenore

Next

/
Oldalképek
Tartalom