Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

contra quoslibet in eisdem conseruare et ab omni­bus impetitoribus occasione praemissorum eos in­quietare praesumentibus protegere, expedire et per omnia pollicemur defensare. Si qui yero quicquam iuris et potestatis in praedictis oppidis et possessionibus habent vel se sperant liabituros Tolumus, vt tales eorum lura, quae in eisdem praetendunt, non ab ipsis fratribus, sed a nobis, nostrisque successoiibus exequantur. Vt autem liaec nostra donatio et dotatio robur obtineat per­petuae firmitatis, nec per quempiam temporis in euentu mortalium possit reuocari, praesentes eis­dem concessimus litteras nostras priuilegiales pen­dentis et authentici sigilli nostri noui, dupplicis munimine roboratas. Datum per manus Venera­bilis in Christo Patris et Domini Domini Deme­trii, Episcopi Zagrabiensis, aulae* nostrae Cancel­larii, dilecti nobis et fidelis. Anno Domini Mil­lesimo trecentesimo septuagesimo octauo, XV. kalen. Aprilis, regni autem nostri anno tricesimo septimo. Venerabilibus in Christo Patribus et Dominis Ioanne Strigonien., locique eiusdem Co­mite perpetuo, fratre Stephano Colocensi, sacrae paginae Magistro, Petro Iadren. Hugolino Spa­laten. et Hugone Ragusien. Archiepiscopis. Eme­rico Agrien. eodem Demetrio Zagrabien. Goblino Transjiu. Valentino Quinqueecclesien. Decreto­rum Doctore, Ladislao Varadien. Gilberto Iau­rien. Petro Vesprimien. Paulo Chanadien. Fratre Dominico Bosnen. Petro Vachien. Ioanne Szir­mien. F. Dominico Nitrien. Paulo Tinninien. De­metrio Nonen. Chrysogono Tragur. Mathaeo Si­binicen. Stephano Faren. lacobo Makaren. Tho­ma Korbauien. Michaele Scardon. et Portiua Sen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom