Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
thusianum ordinem, lueernam cliaritalis ardentem, et lumen doctrinae fulgore praelucidum in tempio vniuersitatis ecclesiae accendens, vt omnibus longe lateque refulgeat, super candelabrum eminentis religionis erexit. Huius ordinis incliti professores,qui illum re profitentur et nomine, non indigne lucernae describuntur officio et luminis intitulatione recensentur: ipsi namque sunt, per quos praecedit ante omnia timor Domini cum innocenlia vitae, puritate concordans, lumen caritate veritatis ostendunt, ex infirmitate culpae alios orando releuare conantur, tanto procul dubio eflicaciores preces fundentes ad Dominum, quanto per sanctitatem vitae ac conscientiae puritatem, gratiores in illius, quein orant, conspectu reddunturj quorum sutfragia eo instantius, eo humiJius affeclamus, quo illa nobis amplius necessaria, ea nostrorum consideratione defectuum , ac instantium periculorum multiplicatione fatemur; ascendit enim fumus aromatum in conspectuum nosti ae considerationis de ipsorum fama laudabili, meritis Deo placitis et actibus virtuosis: Ynde Zelo deuotionis ipsorum velut igne accensi ad nostrae salutein animae oculos mentis conuertentes, habita exinde deliberatione praematura monasterium seu claustrum pro dicto sacro ordine Charthusiensi, quem a Sede Apostolica inter ceteros ordines singulariter et specialiter priuilegiatum nouimus, ac multipliciter commendatum, in quadamvalle seu loco iuxta oppidum nostrum Leweld vocatum, Comitatus Wesprimiensis, Strigoniensis Dioeces. erigere et iocare praeeligenLcs fundauimus Deo auxiliante consummando et dotando in honorem bealissimi Michaelis Archangeli, Praepositi Paradisi, qui ani-