Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
ridionalera viam declinando, et in eadem via pro cedendo veniret ad metam terream , de quo ad orientem reflectendo veniret ad arborem cruce signatarn; posthaec ad eandem plagam direcle transeundo transiret ad quamdam metam antiquam, iuxta dictam viam Varadutha existentem, vnde regrederetur ad rnetam priorem. Demum autem quarta pars dictae possessionis Lygeth et syluae, penes eandem nec non terrarum arabiliura, iuxta eandem possessionem adiacentium, dictis filvs Simonis statuta his metis ab aliis suis tribus partibus foret distincta, quod inciperet in eadem villa seu possessione Lygeth, in medio plateae, a parte meridiei, a quadam meta terrea , et tr ansiret per ipsam plateam versus orientem per quamdara viam ad metam terream, iuxta ipsam a parte meridiei in fine dictae villae erectam, dehinc ipsam viam saliendo, ad eandem plagam ad partem tamen Aquilonis quodammodo declinando, transiret ad metas terreas consequenter positas; dehinc modo eodem quamdam stratam publicam saliendo ad duas metas terreas post sese positas, vnde per modicum spatium procedendo ad quamdam magnam viam , de eadem via saliendo, ibidem modicum de terris arabilibus ad portionem ipsorum filiorum Siraonis adnectendo, transiret vsque terras, quas per Nicolaum dictum Beyzete de Manustor partes minus iuste occupatas fuisse retulissent, et penes ipsas ad occidentem reflectendo veniet ad quamgam viam, et in ipsa via , versus orientem declinando transiret ad metam terream, dehinc inter occidentem et meridiem transiret ad septem metas terreas, in ipsa sylua post se se cumulatas; postmodum declinando ad partem Apuilonis et trans-