Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
tiolam petitionem admisissemus, demum praelibatusloannes, filius Simonis, pro se personaliter et pro praedictis suis fratribus cum procuratoriis litteris nostris, et dicti Capituli Bacsiensis ab vna, item annotatus Ioannes, filius Michaelis, similiter personaliter parte ab altera, ad nostram regressi praesentiam, proposuerant viua voce, quOd dicti Praelati et Barones etNobiles vna cum aliis probis viris ad se assumtis in praemissa eorum causa, visis et diiigenter examinatis praemissis eorum litteralibus instrumentis, ac praemissis allegationibus dicti loannis, filii Simonis, suo modo intellectis, taliter arbitrati extitissent, quod licet praelibata Nobilis Domina Margaretha, relicta ipsius M. Mjchaelis, soror videlicet praelibati Domini Fratris, Ladislai A. Episcopi Colocen., coram ipso Capitulo Bachien. comparendo, praedictas duas possessiones Pachyntha et Ljgeth-Pachinta vocatas, praelibato Ioanni, filio Michaelis, et eius haeredibus modo praehabitO perpetuo donauerit et tradiderit; tamen quia praelibati Nicolaus, filiusGregorii, et Dominus Ladislaus Archiepiscopus dictas duas possessiones Pachynlha et Ligeth-Pachyntha vocatas, praedictae Nobili Dominae Margarethae, sorori eorum, et per eam praelibato Michaeli, marito suo, ac vniuersis eius prolibus, ex ipso Michaele genitis ac procreandis perpetuo tradidisse, ex praetnissarum litterarum ijisius Capituli de Kew, et dicti Domini Nicolai A. Episcopi continentiis, reperti exstitissent, ob hoc porLionem possessionariam dictis Actoribus in ipsis duabus possessionibus Pachyntha et Lygeth-Pachyntha prou«nientem, scilicet quartam partem earumdem, dicto Ioanni, filio Michaelis, ipsa Nobilis Domina 17 *