Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
Maiestatis. Qui quidem Ioannes, filius Mych., annotatis filiis Simonis ipsam diuisionem dare recusasset. Quare eundem Ioannein, filium Michaelis, dicti regius et sepedicti Capituli Bosnensis homines contra praenotatos filios Simonis ad regie Serenitatis praesentiam ad quindenas octauarum predicti festi B. Georgii M. euocasset rationem praemissorum redditurum. In altera vero dictaruoi litterarum, videlicet nostra iudiciali habebatur, quod praedictus Ioannes, filius Mych., per dictum Ioannem, filium Simonis, in sua et dictorum fratrum suorum personis legitimis diebus praedictarum quindenarum coram nobis exspectatus, ad easdem quindenas nostram in praesentiam non venisset, nec misisset, se mediantibus dictis litteris nostris iudicialibus mole iudiciorum opprimi permittendo. Quarum quidem litterarum exhibitionibus factis praedictus Ioannes in sua et dictorum fratrum suorum personis, huius rationem, qua ratione mediante idem Iohannes, filius Mych., praemissara diuisionem in ipsis possessionibus Pachintha non dedisset, assignari postularat coram nobis per eundem; quibus perceptis Petrus Litteratus pro ipso Ioanne, filio Mych., cum procuratoriis litteris eiusdem Capituli in nostram exurgendo praesentiam, responderat ex aduerso, quod idem Ioannes, filius Mych., super facto portionis possessionariae eorurndem filiorum Simonis, ipsis de dictis possessionibus prouenire debente litteras haberet expeditorias, quas non ad tunc, sed in termino vlteriori, per nos eidem dando coram nobis exhibere promtus esset et paratus. Vnde nos perceptis praemissis iudicantes commiseramus eo modo, vt praenotatus Ioannes, filius Mych., prae-