Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

Simone literatis, scire voluisset, iustitia median­te. Quo percepto praedicti Thomas et Simon 11­terati pro se exurgendo respondissent ex aduerso: cjuod ipsi pro eo fecissent prohibitionem praeno­tatam, quia per praemissam possessionariam re­captiuationem, possessionariam portionem eorum occupare, et dictae Ecclesiae statui facere voluis­sent; super qua possessionaria portione, quam ipsi in eadem Dios tenerent, efficacia haberent instru­menta, quae non ad tunc, sed in termino vlteri­ori per ipsum Palatinum ipsis assignando, exhi­bere promti essent et parati. Vnde idem Domi­nus Palatinus audilis praemissis, et etiam partibus petentibus, commisisset eo modo: quod praedicti Thomas et Simon litterati praedicta eorum in­strumenta, si quae super predictam portionem possessionariam haberent, confecta, in octauis fe­sti beati Michaelis Archangeli tunc venturi, in Curia Regia, sui in praesentia exhibere teneren­tur. Quibus visis iudicium et iustitiam facere va­leret inter ipsas partes in praemissis dictante iuris aequitate. A quibus quidem Octauis festi beati Michaelis Archangeli, dum discussio praemisso­rum, inter easdein partes quibusdam prorogati­onum cautelis et terminis interuenientibus ad praesentes Octauas festi Beati Georgii Martyris di­latiue deuenta extitisset, tandem ipsis Octauis ad­haerentibus, medioque tempore praedicto honore Palatinali per Regiam Clementiam nobis dato, praelibatus Frater Albertinus personaliter ab vna, parte vero ex altera annotatus Simon litteratus , similiter personaliter in nostram veniendo prae­sentiam, eodem Fratre Albertino exhibitione cu­iusdain priuilegii Doniini Belae llegis, in Anno

Next

/
Oldalképek
Tartalom