Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

stos, et Vicarius s e d e vacante, Capitularis Agrieu­sis." mandat V. Archidiacono de Forou , ut iuxta pro­priam responsionem ipsius Magistri Dyonvsii , filii Sandor lilii Dominici Horvath. , terrarn eiusdem Horuath , in quatuor aequales partes diuldat, ct quartam partem eius­dem ex parte Dominae Margarethae consortis Blasii , fi­lii Lucasii de Horvathv, filiae vero Thomae , filii prae­dicti Dominici de Honvathy sequestret et statuat. Agriae festo Conceptionis M.CCC.LXXVII. Anal. Dipl. Wagnerio-Iankouics p. 380. XCIII. An. Ch. 1377. Capilulum Varad. binas pro Canonicis Agrien. litteras transumit y Notario publico authen­ticante. Vriiuersis praesentes Iitteras, seu praesens pu­blicum instrumentum inspecturis , Capitulum Ec­clesiae Varadiensis, salutem in Domino semj)iter­nam. Ad vniuersitatis veslrae notitiam tenore prae­sentium declaramus: quod venerabilis vir, Domi­nus Petrus Archidiaconus de IJewes, et Canoni­cus Praebendarius, Ecclesiae Agriensis, socius et Concanonicus noster, Procurator venerabilium vi­rorum . Dominorum Praepositi, Canonicorum , et Capituli eiusdem Ecclesiae Agriensis, prout de eius procurationis mandato nobis extitit legitime facta fides, coram nobis personaliter constitutus, exhibuit nobis quasdam litteras priuilegiales vene­rabilis in Christo Patris Domini Martini, dudum Episcopi Agriensis, in formam publici instrumenti reductas , manu propria honorabilis viri Ioannis Friderici de villa latina Imperiali authoritate No­tarii subscripti signo eiusdem signatas , ac appen­sione sigiili aulhentici praefati Domini Martini Epi­scopi roboratas; ilem alias litteras similiter pri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom