Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

haec enim nostrae Eeclesiae statui multum consu­litur, et lionori, cum discipnli huiusmodi profi­ciunt,etad maiores etiam scientias aquirendas red­duntur habiles; quibus aquisitis in nostra Ecclesia eius Dioecesis et alias per Diuini verbi sermonem, uec aliler , fulgebuut quasi stellae in perpetuas aeternitates. u 2) Beneficium Magistro Scholastico compe­tens: „Vt autem ad scholas nostrr.s docendi facilius inuitentur, neque formident, se per Lectorem, siue per eius Sublectorem inordinatis vel indebi­tis solutionibus aggrauari; super his et aliis se­quentibus constitutionem specialem edidit super hac forma : Pie fuit in Lateranensi concilio prouisum, vt per vnam quamque Ecclesiam Cathedralem ma­gistro ? qui clericos eiusdem ecclesiae ? aliosque scholares pauperes communiter instrueret, aliquod competens beneficium praeberetur ? quo et docen­tium releuaretur necessitas, et via pateret discenti­bus ad doctrinam; ( i abolim igitur ex praemissis considerationibus nostrum commune, tanquamveri obedientiae filii , redditus vnius Canonicalis prae­bendae, in quibuscunque consistant, quae inter nos diuidi solent, exceptis tantum iobbagionibus et vineis canonicalibus, ac illis rebus, quae Ca­nonicis sigillationibus interessentibus tribuuntur, pro Magistro huiusmodi deputarunt, illis tamen computatis, quae de duppla Lectoris pro Magistro eodem, vt sequitur, deducuntur. Statuimus ergo, quod Magister ipse, qui pro tempore fuerit, de liuiusmodi redditibus vnius Canonicalis praeben­dae contentus, de pauperibus Scholaribus, qui rnendicant, vel mendicarent , ni ab aliis pie­tatis intuitu misericorditer subueniretur eisdem

Next

/
Oldalképek
Tartalom