Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
feria quarta proxima ante fesluin B. Mariae Magdalenae. Anno M. CCC. LXXVII." Ex arcliivo Exc. Cur. nro 4. 2288 J. G. XCII. An. Ch. 1376. Capitulum Agriense relictam Laurentii , Jilii Merse , posscssionem suam Sendler C. Iacobo de Scepus , vendidisse fatetur. Omnibus Cfiristi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, praesens scriptuin inspecturis, Capitulum Ecclesiae Agriensis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam liarum serie voluinus perueuire. Quod Magistro Iohanne de Kata, pro Magnifico viro Comite lacobo de Scepus, Iudice Curiae, et vniuersarum ciuitatum Domini Ludouici, Dei gratia regis y Hungariae , cum procuratoriis litteris eiusdem Comitis lacobi ab vna; item Benedicto, filio Dominici, filii Benedicti de Wyfalu, personaliter parte abaltera, coram nobis constitutis, per eundem Benedictum propositutn extitit et relatuin, quod quia idem Comes lacobus in redemptionern possessionis, suae Zwinye vocatae, in Comitatu de Sarus existentis, quae apudmanus nobilis Dominae relictae Laurenty , fily Morse, fratris sui Patruelis ratione iuris sui dotalitii in 50. Marcis grauis ponderis haberetur, et quam eadem Domina praetextu dicti Iuris sui possidere dignosceretur, easdeni quinquaginta marcas in prompta pecunia sibi dedisset, et assignasset, ideo tum pro eo , tum etiam quia adhuc idetn Comes Iacobus 600 florenos auri pro redemtione aliarum suarum possessionum sibi dedisset, atque conlulisset, quandam possessionem suam Sendler vocatam, in dicto Comitatu de Sarus existen-