Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
dorao Albensi alienare, in grande praeiudicium dicti Praeceptoris et Conuentus domus Albensis annotatae. Cum tamen, prout ipsi nobis asserunt, si ipsa permutatio taliter, prout ad eorum deue» nerat auditum, debitum sortiretur etfectum, dicta domus Albensis omniuo desolaretur; et fratres in dicto Conuentu Deo famulantes, eorum vsibus necessariis destituerentur, vitainque redire cogerentur ad secularem. Vnde facta huiusmodi protestatione, praefati duo Praeceptores et Procuratores eiusdem Ordinis, suis et Conuentus domus Albensis nominibus, praefatos summum magistrum de Rood et eius Conuentum, nec nonPriorem et Vicepriorem, ac omnes Praeceptores eiusdem Ordinis tam in Hungaria, quam in Sclauonia constitutos, a praetacta alienatione, permutatione et concambiali contractu de dictis possessionibus Gyanth et Faad, cum dictoWaywoda et fratribus suis, ac aliis quibuspiam personis factis vel faciendis, praedictos vero Stephanum VVaywodam, ac fratres suos et alios quoslibet a receptione, oceiipatione, detentione et alio quouismodo se in easdem intromissione, vsuumque et vtilitatum dictarura possessionum Gyanth et Faad, ac suarum pertinentiarum violenta perceptione et percipi factione, quouis quaesito colore, arte vei ingenio facta vel lienda, prohiberent, et huic permutationi et concambio inaequali seu dissimili contradicerent, irao prohibuerunt et contradixerunt in conspectu nostrae regiae Maiestatis. In cuius protestationis et prohibitionis testiraonium praesentes concessimus literas nostras, communi iustitia suadente. Datuin in Wjssegrad in Dominica Remi-